Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ostendens vacuam et clausam pro coniuge sellam
  2. Galla mea est inquit, ‘citius dimitte, moraris?
  3. profer, Galla, caput, noli vexare, quiescit.’ [*](quiescit Vind.Ψ: quiescaet P: quiescet Büch. Housman.)
  4. Ipse dies pulchro distinguitur ordine rerum:
  5. sportula, deinde forum iurisque peritus Apollo
  6. atque triumphales, inter quas ausus habere
  7. nescio quis titulos Aegyptius atque Arabarches,
  8. cuius ad effigiem non tantum meiere fas est.
  9. vestibulis abeunt veteres lassique clientes
  10. votaque deponunt, quamquam longissima cenae
  11. spes homini; caulis miseris atque ignis emendus.
  12. optima silvarum interea pelagique vorabit
  13. rex horum, vacuisque toris cantum ipse iacebit
  14. nam de tot pulchris et latis orbibus et tam
  15. antiquis una comedunt patrimonia mensa,
  16. nullus iam parasitus erit. sed quis ferat istas
  17. luxuriae sordes? quanta est gula quae sibi totos
  18. ponit apros, animal propter convivia natum!
  19. poena tamen praesens, cum tu deponis amictus
  20. turgidus et crudum[*](P has crudus: crudum Ψ etc.) pavonem in balnea portas,