Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestrae
  2. arguerint, licet ipse negem, sed quinque tabernae
  3. quadringenta parant, quid confert purpura maior
  4. optandum, si Laurenti custodit in agro
  5. conductas Corvinus oves, ego possideo plus
  6. Pallante et Licinis?’ expectent ergo tribuni,
  7. vincant divitiae, sacro ne cedat honori
  8. nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis,
  9. quandoquidem inter nos sanctissima divitiarum
  10. maiestas, etsi funesta pecunia templo
  11. nondum habitas[*](habitasΨ: habitat P Vind. OT Büch. Housman), nullas nummorum ereximus aras,
  12. ut colitur Pax atque[*](In place of the dull atque of PΨ, Postgate, supported by the reading firma found in the MS. II, has made the brilliant conj. Fama, approved by L. Havet. See Class. Quart, iii. p. 67.) Fides Victoria Virtus
  13. quaeque salutate crepitat Concordia nido.
  14. Sed cum summus honor finito conputet anno,