Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Facta igitur est in his quoque commentariis eadem rerum disparilitas quae in illis annotationibus pristinis, quas breviter et indigeste et incondite ex [*](ex, added by J. F. Gronov.) eruditionibus lectionibusque variis feceramus.

Sed quoniam longinquis per hiemem noctibus in agro, sicuti dixi, terrae Atticae commentationes hasce ludere ac facere exorsi sumus, idcirco eas inscripsimus Noctium esse Atticarum, nihil imitati festivitates

inscriptionum quas plerique alii utriusque linguae scriptores in id genus libris fecerunt.

Nam quia variam et miscellam et quasi confusaneam doctrinam conquisiverant, eo titulos quoque ad eam sententiam exquisitissimos indiderunt.

Namque alii Musarum inscripserunt, alii Silvarum, ille Πείπλον, hic Ἀμαλθείας Κέρας, alius Κηρία, partim Λειμῶνας quidam Lectionis Suae, alius Lectionum atque alius Ἀνθηρῶν et item alius Εὑρημάτων.

Sunt etiam qui Λὔχνους inscripserint, sunt item qui Στρωματεις,, sunt adeo qui Πανδέκτας et Ἑλικῶνα et qui Προβλήματα et Ἐγχειρίδια et Παραξιφίδας.