Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Sed ne consilium quidem in excerpendis notandisque rebus idem mihi, quod plerisque illis, fuit. Namque illi omnes et eorum maxime Graeci, multa et varia lectitantes, in quas res cumque inciderant, alba, ut dicitur, linea sine cura discriminis solam copiam sectati converrebant, quibus in legendis ante animus senio ac taedio languebit quam unum alterumve reppererit quod sit aut voluptati legere aut cultui legisse aut usui meminisse.
Ego vero, cum illud Ephesii viri summe nobilis verbum cordi haberem, quod profecto ita est πολυμαθίη νόον οὐ διδάσκει, ipse quidem volvendis transeundisque multis admodum voluminibus per omnia semper negotiorum intervalla in quibus furari otium potui exercitus defessusque sum, sed modica ex his eaque sola accepi quae aut ingenia prompta expeditaque ad honestae eruditionis cupidinem utiliumque artium contemplationem celeri facilique compendio ducerent aut homines aliis iam vitae negotiis occupatos a turpi certe agrestique rerum atque verborum imperitia vindicarent.
Quod erunt autem in his commentariis pauca quaedam scrupulosa et anxia, vel ex grammatica vel ex dialectica vel etiam ex geometrica, [*](geometrica, ω; geometria, ς (A.L.L. x, p. 240).) quodque erunt
item paucula remotiora super augurio iure et pontificio, non oportet ea defugere, quasi aut cognitu non utilia aut perceptu difficilia. Non enim fecimus altos nimis et obscuros in his rebus quaestionum sinus, sed primitias quasdam et quasi libamenta ingenuarum artium dedimus, quae virum civiliter eruditum neque audisse umquam neque attigisse, si non inutile, at quidem certe indecorum est.Ab his igitur, si cui forte nonnumquam tempus voluptasque erit lucubratiunculas istas cognoscere, petitum impetratumque volumus, ut in legendo quae pridem scierint non aspernentur quasi nota invulgataque.
Nam ecquid [*](ecquid, Madvig; et quid, ω.) tam remotum in litteris est quin id tamen complusculi sciant? Et satis hoc blandum est, non esse haec neque in scholis decantata neque in commentariis protrita.
Quae porro nova sibi ignotaque offenderint, aequum esse puto ut sine vano obtrectatu considerent an minutae istae admonitiones et pauxillulae nequaquam tamen sint vel ad alendum studium vescae vel ad oblectandum fovendumque animum frigidae, sed eius seminis generisque sint ex quo facile adolescent aut ingenia hominum vegetiora aut memoria adminiculatior aut oratio sollertior aut sermo incorruptior aut delectatio in otio atque in ludo liberalior.
Quae autem parum plana videbuntur aut minus plena in
structaque, petimus, inquam, ut ea non docendi magis quam admonendi gratia scripta existiment et, quasi demonstratione vestigiorum contenti, persequantur ea post, si libebit, vel libris repertis vel magistris.Quae vero putaverint reprehendenda, his, si audebunt, succenseant, unde ea nos accepimus; sed enim, si [*](si, added by Skutsch.) quae aliter apud alium scripta legerint, ne iam statim temere [*](temere, Carrio; tempere, w (tempore R.).) obstrepant, sed et rationes rerum et auctoritates hominum pensitent, quos illi quosque nos secuti sumus.
Erit autem id longe optimum, ut qui in lectitando, percontando, [*](percontando, added by J. F. Gronov; see note 4.) scribendo, commentando, numquam voluptates, numquam labores ceperunt, nullas hoc genus vigilias vigilarunt neque ullis inter eiusdem Musae aemulos certationibus disceptationibusque elimati sunt, sed intemperiarum negotiorumque pleni sunt, abeant [*](labeant percontando scribendo, ω..) a Noctibus his procul, atque alia sibi oblectamenta quaerant. Vetus adagium est:
- Nil cum fidibus graculost, [*](graculos, ω.) nihil cum amaracino sui.
Atque etiam, quo sit quorundam male doctorum hominum scaevitas et invidentia irritatior, mutuabor ex Aristophanae choro anapaesta pauca et quam ille homo festivissimus fabulae suae spectandae legem dedit, eandem ego commentariis his legendis dabo, ut ea ne attingat neve adeat profestum et profanum
vulgus, a ludo musico diversum.Versus legis datae hi sunt:
- Εὐφημεῖν χρὴ κἀξίστασθαι τοῖς ἡμετέροισι χοροῖσιν
- Ὅστις ἄπειρος τοιῶνδε λόλων ἢ γνώμῃ μὴ καθαρεύει
- Ἢ γενναίων ὄργια Μουσῶν μήτʼ εἶδεν μήτʼ ἐχόρευσεν,
- Τούτοις αὐδῶ, καὖθις ἀπαυδῶ, καὖις τὸ ρρίτον μάλʼ ἀπαυδῶ
- Ἐξίστασθαι μύσταισι χοροις, ὑμεῖς δʼ ἀνεγείρετε μολπὴν
- Καὶ παννυχίδας τὰς ἡμετέρας, αἳ τῇδε πρέπουσιν ἑορτῇ.
Volumina commentariorum ad hunc diem viginti iam facta sunt.
Quantum autem vitae mihi deinceps deum voluntate erit quantumque a tuenda re familiari procurandoque cultu liberorum meorum dabitur otium, ea omnia subsiciva et subsecundaria tempora ad colligendas huiuscemodi memoriarum delectatiunculas conferam.
Progredietur ergo numerus librorum, diis bene iuvantibus, cum ipsius vitae quantuli quomque [*](quomque, Skutsch; quique, ω.) fuerint progressibus, neque longiora mihi dari spatia vivendi volo quam dum ero ad hanc quoque facultatem scribendi commentandique idoneus.
Capita rerum quae cuique commentario insunt, exposuimus hic universa, ut iam statim declaretur quid quo in libro quaeri invenirique possit.
Quali proportione quibusque collectionibus Plutarchus ratiocinatum esse Pythagoram philosophum dixerit de comprehendenda corporis proceritate qua fuit Hercules, cum vitam inter homines viveret.
Plutarchus in libro quem de Herculis quam diu [*](quam diu, Klotz; quantum, ω.) inter homines fuit animi corporisque ingenio atque virtutibus conscripsit, scite subtiliterque ratiocinatum Pythagoram philosophum dicit in reperienda modulandaque status longitudinisque eius praestantia.
Nam cum fere constaret, curriculum stadii quod est Pisis apud Iovem Olympium Herculem pedibus suis metatum idque fecisse longum pedes sescentos, cetera quoque stadia in terra Graecia ab aliis postea instituta pedum quidem esse numero sescentum, sed tamen esse aliquantulum breviora, facile intellexit, modum spatiumque plantae Herculis, ratione proportionis habita, tanto fuisse quam aliorum procerius, quanto Olympicum stadium longius esset quam cetera.
Comprehensa autem mensura
Herculani pedis, quanta longinquitas corporis ei mensurae conveniret secundum naturalem membrorum omnium inter se competentiam modificatus est atque ita id collegit, quod erat consequens, tanto fuisse Herculem corpore excelsiorem quam alios, quanto Olympicum stadium ceteris pari numero factis anteiret.Ab Herode Attico C. V. tempestive deprompta in quondam iactantem et gloriosum adulescentem, specie tantum philosophiae sectatorem, verba Epicteti Stoici, quibus festiviter a vero Stoico seiunxit vulgus nebulonum qui se Stoicos nuncuparent.