Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Peposci et memordi, pepugi et spepondi et cecurri plerosque veterum dixisse, non, uti postea receptum est dicere, per o aut per u litteram in prima syllaba positam, atque id eos Graecae rationis exemplo dixisse; praeterea notatum quod viri non indocti neque ignobiles a verbo descendo, non descendi, sed descendidi, dixerunt 44

Ut ususcapio copulate recto vocabuli casu dicitur, ita pignoriscapio coniuncte eadem vocabuli forma dictum esse 50