Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quid Tiro Tullius, Ciceronis libertus, reprehenderit in M. Catonis oratione quam pro Rodiensibus in senatu dixit; et quid ad ea, quae reprehenderat,responderimus 10

Cuiusmodi servos et quam ob causam Caelius Sabinus, iuris civilis auctor, pilleatos venundari solitos scripserit; et quae mancipia sub corona more maiorum venierint; atque id ipsum sub corona quid sit 32

Historia de Polo histrione memoratu digna 34

Quid de quorundam sensuum naturali defectione Aristoteles scripserit 36

An affatim, quasi admodum, prima acuta pronuntiandum sit; et quaedam itidem non incuriose tractata super aliarum vocum accentibus 38

Res ultra fidem tradita super amatore delphino et puero amato 42

Peposci et memordi, pepugi et spepondi et cecurri plerosque veterum dixisse, non, uti postea receptum est dicere, per o aut per u litteram in prima syllaba positam, atque id eos Graecae rationis exemplo dixisse; praeterea notatum quod viri non indocti neque ignobiles a verbo descendo, non descendi, sed descendidi, dixerunt 44

Ut ususcapio copulate recto vocabuli casu dicitur, ita pignoriscapio coniuncte eadem vocabuli forma dictum esse 50

Neque levitatem neque nequitiam ea significatione esse qua in volgi sermonibus dicuntur 50

De tunicis chiridotis; quod earum usum P. Africanus Sulpicio Gallo obiecit 56

Quem classicum dicat M. Cato, quem infra classem. 58

De tribus dicendi generibus; ac de tribus philosophis qui ab Atheniensibus ad senatum Romam legati missi sunt 60

Quam severe moribus maiorum in fures vindicatum sit; et quid scripserit Mucius Scaevola super eo quod servandum datum commodatumve esset 62

Locus exscriptus ex satura M. Varronis, quae Περὶ Ἐδεσμάτων inscripta est, de peregrinis ciborum generibus; et appositi versus Euripidi, quibus delicatorum hominum luxuriantem gulam confutavit 64

Sermo habitus cum grammatico insolentiarum et inperitiarum pleno de significatione vocabuli quod est obnoxius; deque eius vocis origine 66