Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quod P. Africano et aliis tunc viris nobilibus ante aetatem senectam barbam et genas radere mos patrius fuit --- 252

Deliciarum vitium et mollities oculorum et corporis ab Arcesila philosopho cuidam obprobrata acerbe simul et festiviter --- 252

De vi atque natura palmae arboris, quod lignum ex ea ponderibus positis renitatur --- 254

Historia ex annalibus sumpta de Q. Caedicio tribuno militum; verbaque ex Originibus M. Catonis apposita, quibus Caedici virtutem cum Spartano Leonida aequiperat --- 254

Litterae eximiae consulum C. Fabricii et Q. Aemilii ad regem Pyrrum, a Q. Claudio scriptore historiarum in memorial datae --- 260

Quis et cuiusmodi fuerit qui in proverbio fertur equus Seianus; et qualis color equorum sit qui

spadices vocantur; deque istius vocablli ratione --- 262

Quod est quaedam septenarii numeri vis et facultas in multis naturae rebus animadversa, de qua M. Varro in Hebdomadibus disserit copiose --- 266

Quibus et quam frivolis argumentis Accius in Didascalicis utatur, quibus docere nititur Hesiodum esse quam Homerum natu antiquiorem --- 274

Largum atque avidum bibendi a P. Nigidio, doctissimo viro, nova et prope absurda vocabuli figura bibosum dictum --- 276

Quod Demosthenes etiamtum adulescens, cum Platonis philosophi discipulus foret, audito forte Callistrato rhetore in contione populi, destitit a Platone et sectatus Callistratum est --- 276

Dimidium librum legi aut dimidiam fabulam audivi aliaque huiuscemodi qui dicat, vitiose dicere; eiusque vitii causas reddere M. Varronem; nec quemquam veterem hisce verbis ita usum esse. 278