Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quae volgo dicuntur vivaria, id vocabulum veteres non dixisse; et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in libris De Re Rustica dixerit --- 176

Super eo sidere quod Graeci ἅμαξαν, nos septentriones vocamus; ac de utriusque vocabuli ratione et origine --- 178

De vento Iapyge deque aliorum ventorum vocabulis regionibusque accepta ex Favorini sermonibus --- 182

Consultatio diiudicatioque locorum facta ex comoedia Menandri et Caecilii, quae Plocium inscripta est --- 192

De vetere parsimonia; deque antiquis legibus sumptuariis --- 202

Quid Graeci ἀναλογίαν quid contra ἀνωμαλίαν vocent --- 208

Sermones M. Frontonis et Favorini philosophi de generibus colorum vocabulisque eorum Graecis et Latinis; atque inibi color spadix cuiusmodi sit . 210

Quid T. Castricius existimarit super Sallustii verbis et Demosthenis, quibus alter Philippum descripsit, alter Sertorium --- 218

Non esse compertum cui deo rem divinam fieri oporteat, cum terra movet --- 220

Apologus Aesopi Phrygis memoratu non inutilis --- 222

Quid observatum sit in undarum motibus, quae in mari alio atque alio modo fiunt austris flantibus aquilonibusque --- 228

Quaesitum atque tractatum quam ob causam Sallustius avaritiam dixerit non animum modo virilem, sed corpus quoque ipsum effeminare . . 234

Quemnam esse natalem diem M. Varro dicat, qui ante noctis horam sextam postve eam nata sunt; atque inibi de temporibus terminisque dierum qui civiles nominantur et usquequaque gentium varie observantur; et praeterea quid Q. Mucius scripserit super ea muliere quae a marito non iure se usurpavisset, quod rationem civilis anni non habuerit. 238

De noscendis explorandisque Plauti comoediis, quoniam promise verae atque falsae nomine eius inscriptae feruntur; atque inibi, quod Plautus in pistrino et Naevius in carcere fabulas scriptitarint 244

Quod P. Africano et aliis tunc viris nobilibus ante aetatem senectam barbam et genas radere mos patrius fuit --- 252