Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quod Iulius Hyginus affirmatissime contendit, legisse se librum P. Vergilii domesticum, ubi scriptum esset et ora tristia temptantum sensus torquebit amaror, non quod vulgus legeret sensu torquebit amaro --- 94
An qui causas defendit recte Latineque dicat superesse se is quos defendit; et supercsse proprie quid sit --- 96
Quis fuerit Papirius Praetextatus; quae istius causa cognomenti sit; historiaque ista omnis super eodem Papirio cognitu iucunda --- 104
Tria epigrammata trium veterum poetarum, Naevii, Plauti, Pacuvii, quae facta ab ipsis sepulcris eorum incisa sunt --- 108
Quibus verbis M. Varro indutias definierit; quaesitumque inibi curiosius quaenam ratio sit vocabuli indutiarum --- 110
Quem in modum mihi Taurus philosophus responderit percontanti an sapiens irasceretur . . 114
Quo genere solitus sit philosophus Socrates exercere patientiam corporis; deque eiusdem viri temperantia 122
Quae ratio observatioque officiorum esse debeat inter patres filiosque in discumbendo sedendoque atque id genus rebus domi forisque, si filii magistratus sunt et patres privati; superque ea re Tauri hilosophi dissertatio et exemplum ex historia Romana petitum --- 124
Qua ratione verbis quibusdam vocabulisque veteres immiserint h litterae spiritum --- 128
Quam ob causam Gavius Bassus genus quoddam iudicii divinationem appellari scripserit; et quam alii causam esse eiusdem vocabuli dixerint . 130