Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quaesitum esse in philosophia, quidnam foret in recepto mandato rectius, idne omnino facere quod mandatum est, an nonnumquam etiam contra, si id

speres ei qui mandavit utilius fore; superque ea quaestione expositae diversac sententiae --- 64

Quid dixerit feceritque C. Fabricius, magna vir gloria magnisque rebus gestis, sed familiae pecuniaeque inops, cum ei Samnites tamquam indigenti grave aurum donarent --- 70

Quam inportunum vitium plenumque odii sit futilis inanisque loquacitas, et quam multis in locis a principibus utriusque linguae viris detestatione iusta culpata sit ........72

Quod verba istaec Quadrigari ex Annali tertio,ibi mille hominum occiditur, non licenter neque de poetarum figura, sed ratione certa et proba grammaticae disciplinae dicta sunt --- 80

Quanta cum animi aequitate toleraverit Socrates uxoris ingenium intractabile; atque inibi, quid M. Varro in quadam satura de officio mariti scripserit 84

Quod M. Varro in quarto decimo Humanarum L. Aelium magistrum suum in ἐτυμολογίᾳ falsa reprehendit; quodque idem Varro in eodem libro falsum furis ἔτυμον dicit --- 86