Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quali proportione quibusque collectionibus Plutarchus ratiocinatum esse Pythagoram philosophum dixerit de comprehendenda corporis proceritate qua fuit Hercules, cum vitam inter homines viveret. 2
Ab Herode Attico C. V. tempestive deprompta in quendam iactantem et gloriosum adulescentem, specie tantum philosophiae sectatorem, verba Epicteti Stoici, quibus festiviter a vero Stoico seiunxit vulgus loquacium nebulonum qui se Stoicos nuncuparent --- 4
Quod Chilo Lacedaemonius consilium anceps pro salute amici cepit; quodque est circumspecte et anxie considerandum an pro utilitatibus amicorum delinquendum aliquando sit; notataque inibi et relata quae et Theophrastus et M. Cicero super ea re scripserunt --- 10
Quam tenuiter curioseque exploraverit Antonius Iulianus in oratione M. Tulii verbi ab eo mutate argutiam --- 24
Quod Demosthenes rhetor cultu corporis atque vestitu probris obnoxio infamique munditia fuit; quodque item Hortensius orator, ob eiusmodi munditias gestumque in agendo histrionicum, Dionysiae saltatriculae cognomento compellatus est --- 28
Verba ex oratione Metelli Numidici quam dixit in censura ad populum, cum eum ad uxores ducendas adhortaretur; eaque oratio quam ob causam reprehensa et quo contra modo defensa sit --- 30
In hisce verbis Ciceronis ex oratione quinta in Verrem, hanc sibi rem praesidio sperant futurum, neque mendum esse neque vitium errareque istos qui bonos libros violent et futuram scribunt; atque ibi de quodam alio Ciceronis verbo dictum, quod probe scriptum perperam mutatur; et aspersa pauca de modulis numerisque orationis, quos Cicero avide sectatus est --- 34
Historia in libris Sotionis philosophi reperta super Laide meretrice et Demosthene rhetore . . 42
Quis modus fuerit, quis ordo disciplinae Pythagoricae, quantumque temporis imperatum observatumque sit discendi simul ac tacendi --- 44
Quibus verbis compellaverit Favorinus philosophus adulescentem casce nimis et prisce loquentem . . 50
Quod Thucydides, scriptor inclitus, Lacedaemonios in acie non tuba, sed tibiis esse usos dicit, verbaque eius super ea re posita; quodque Herodotus Alyattem regem fidicinas in procinctu habuisse tradit; atque inibi quaedam notata de Gracchi fistula contionaria --- 52
Virgo Vestae quid aetatis et ex quali familia et quo ritu quibusque caerimoniis et religionibus ac quo nomine a pontifice maximo capiatur, et quo statim iure esse incipiat simul atque capta est; quodque, ut Labeo dicit, nec intestato cuiquam nec eius intestatae quisquam iure heres est --- 58
Quaesitum esse in philosophia, quidnam foret in recepto mandato rectius, idne omnino facere quod mandatum est, an nonnumquam etiam contra, si id
speres ei qui mandavit utilius fore; superque ea quaestione expositae diversac sententiae --- 64Quid dixerit feceritque C. Fabricius, magna vir gloria magnisque rebus gestis, sed familiae pecuniaeque inops, cum ei Samnites tamquam indigenti grave aurum donarent --- 70
Quam inportunum vitium plenumque odii sit futilis inanisque loquacitas, et quam multis in locis a principibus utriusque linguae viris detestatione iusta culpata sit ........72