Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Nequaquam esse verum, quod minutis quibusdam rhetoricae artificibus videatur, M. Ciceronem in libro quem De Amicitia scripsit vitioso argumento ἀμφισβητούμενον ἀντὶ ὁμολογουμένου posuisse; totumque id consideratius tractatum exploratumque 214
Falsum esse, quod Verrius Flaccus, in libro secundo quos De Obscuris M. Catonis composuit, de servo recepticio scriptum reliquit 222
Verba haec ex Atinia lege: quod subruptum erit, eius rei aeterna auctoritas esto, P. Nigidio et Q. Scaevolae visa esse non minus de praeterito furto quam de futuro cavisse 226
In sermonibus apud mensam Tauri philosophi quaeri agitarique eiusmodi solita: cur oleum saepe et facile, vina rarius congelascant, acetum haut fere umquam et quod aquae fluviorum fontiumque durentur, mare gelu non duretur 228
De notis litterarum quae in C. Caesaris epistulis reperiuntur; deque aliis clandestinis litteris ex vetere historia petitis; et quid σκυτάλη sit Laconica 232
Quid de versibus Vergilii Favorinus existumarit, quibus in describenda fiagrantia montis Aetnae Pindarum poetam secutus est; conlataque ab eo super eadem re utriusque carmina et diiudicata 238
Quod Plutarchus in libris Symposiacis opinionem Platonis de habitu atque natura stomachi, fistulaeque eius quae τραχεῖα dicitur, adversum Erasistratum medicum tutatus est, auctoritate adhibita antiqui medici Hippocratis 246
De materiis infamibus, quas Graeci ἀδόξους appellant, a Favorino exercendi gratia disputatis 250
Quin particula quot qualesque varietates significationis habeat et quam saepe in veterum scriptis obscura sit 252
Sententiae ex Publili Mimis selectae lepidiores 256
Quod Carneades Academicus elleboro stomachum purgavit, scripturus adversus Zenonis Stoici decreta; deque natura medellaque ellebori candidi et nigri 258
Anates Ponticas vim habere venenis digerendis potentem; atque inibi de Mitridati regis in id genus medicamentum sollertia 260
Mitridatem, Ponti regem, quinque et viginti gentium linguis locutum; Quintumque Ennium tria corda habere sese dixisse, quod tris linguas percalluisset, Graecam, Oscam, Latinam 262
Quod M. Varro C. Sallustium, historiae scriptorem, deprehensum ab Annio Milone in adulterio scribit et loris caesum pecuniaque data dimissum 264
Quid Epictetus philosophus dicere solitus sit hominibus nequam et inpuris, disciplinas philosophiae studiose tractantibus; et quae duo verba observanda praeceperit omnium rerum longe saluberrima 264
Verba sumpta ex Symposio Platonis, numeris coagmentisque verborum scite modulateque apta, exercendi gratia in Latinam orationem versa 268
Quibus temporibus post Romam conditam Graeci Romanique inlustres viri floruerint ante secundum bellum Carthaginensium 272
Disputationes a philosopho Stoico et contra a Peripatetico, arbitro Favorino, factae; quaesitumque inter eos quantum in perficienda vita beata virtus valeret quantumque esset in his quae dicuntur extranea 292
Cuiusmodi quaestionum certationibus Saturnalicia ludicra Athenis agitare soliti simus; atque inibi expressa quaedam sophismatia et aenigmata oblectatoria 296
Quid Aeschines rhetor, in oratione qua Timarchum de inpudicitia accusavit, Lacedaemonios statuisse dixerit super sententia probatissima, quam improbatissimus homo dixisset 302