Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quod M. Varro C. Sallustium, historiae scriptorem, deprehensum ab Annio Milone in adulterio scribit et loris caesum pecuniaque data dimissum 264
Quid Epictetus philosophus dicere solitus sit hominibus nequam et inpuris, disciplinas philosophiae studiose tractantibus; et quae duo verba observanda praeceperit omnium rerum longe saluberrima 264
Verba sumpta ex Symposio Platonis, numeris coagmentisque verborum scite modulateque apta, exercendi gratia in Latinam orationem versa 268
Quibus temporibus post Romam conditam Graeci Romanique inlustres viri floruerint ante secundum bellum Carthaginensium 272
Disputationes a philosopho Stoico et contra a Peripatetico, arbitro Favorino, factae; quaesitumque inter eos quantum in perficienda vita beata virtus valeret quantumque esset in his quae dicuntur extranea 292
Cuiusmodi quaestionum certationibus Saturnalicia ludicra Athenis agitare soliti simus; atque inibi expressa quaedam sophismatia et aenigmata oblectatoria 296
Quid Aeschines rhetor, in oratione qua Timarchum de inpudicitia accusavit, Lacedaemonios statuisse dixerit super sententia probatissima, quam improbatissimus homo dixisset 302
Quod Sulpicius Apollinaris praedicantem quondam a sese uno Sallusti historias intellegi inlusit, quaestione proposita quid verba ista apud Sallustium significarent: incertum, stolidior an vanior 306
Quod Q. Ennius in septimo Annali quadrupes eques ac non quadrupes equus, ut legunt multi, scriptum reliquit 310
Quod Aelius Melissus in libro cui titulum fecit De Loquetdi Propritate, quem, cum ederet, cornum esse copiae dicebat, rem scripsit neque dictu neque auditu dignam, cum differre matronam et matrem familias existimavit differentia longe vanissima 316
Quem in modum Favorinus tractaverit intempestivum quendaim de verborum ambiguitatibus quaerentem; atque ibi, quot significationes capiat contio 318