Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quid significet in veteribus praetorum edictis: qui flumina retanda publice redempta habent. 340
Qua poena Draco Atheniensis, in legibus quas populo Athensiensi scripsit, fures adfecerit; et qua postea Solon; et qua item decemviri nostri quiDuodecim Tabulas scripserunt; atque inibi adscriptum quod aput Aegyptios furta licita et permissa sunt, aput Lacedaemonios autem cum studio quoque adfectata et pro exercitio utili celebrata; ac praeterea M. Catonis de poeniendis furtis digna memoria sententia 342
Dissertatio Favorini philosophi, qua suasit nobili feminae uti liberos quos peperisset, non nutricum aliarum, sed sibi suo lacte aleret 352
Quod Annaeus Seneca, iudicans de Q. Ennio deque M. Tullio, levi futtilique iudicio fuit 360
Lictoris vocabulum qua ratione conceptum ortumque sit; et super eo diversae sententiae Valgi Rufi et Tulli Tironis 366
Versus accepti ex Q. Enni septimo Annalium, quibus depingitur finiturque ingenium comitasque hominis minoris erga amicum superiorem 368
Sermo Tauri philosophi de modo atque ratione tolerandi doloris secundum Stoicorum decreta 372
De aeniglnate 382