Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Hoc igitur reliquit et cetera vertit non infestiviter, nisi quod caprum dixit, quem Theocritus ἐνόρχαν appellavit—
auctore enim M. Varrone is demum Latine caper dicitur, qui excastratus est: —
- Tityre, dum redeo, brevis est via, pasce capellas
- Et potum pastas age, Tityre, et inter agendum
- Occursare capro, cornu ferit ille, caveto.
Et quoniam de transferendis sententiis loquor, memini audisse me ex Valerii Probi discipulis, docti hominis et in legendis pensitandisque veteribus scriptis bene callidi, solitum eum dicere, nihil quicquam tam inprospere Vergilium ex Homero vertisse quam versus hos amoenissimos, quos de Nausicaa Homerus fecit:
- Οἵη δʼ Ἄρτεμις εἶσι κατʼ οὔρεος ἰοχέαιρα,
- Ἢ κατὰ Τηΰγετον περιμήκετον ἢ Ἐρύμανθον
- Τερπομένη κάπροισι καὶ ὠκείῃς ἐλάφοισιν·
- Τῇ δέ θʼ ἅμα νύμφαι, κοῦραι Διὸς αἰγιόχοιο,
- Ἀγρονόμοι παίζουσι· γέγηθε δέ τε φρένα Λητώ·
- Πασάων δʼ ὕπερ ἥ γε κάρη ἔχει ἠδὲ μέτωπα,
- Ῥεῖα δʼ ἀριγνώτη πέλεται, καλαὶ δέ τε πᾶσαι,—