Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Illud quoque alio in loco animadvertimus caute omissum, quod est in Graeco versu dulcissimum

  1. Τίτυρʼ, ἐμὶν τὸ καλὸν πεφιλημένε, Βόσκε τὰς αἶγας
  2. Καὶ ποτὶ τὰν κράναν ἄγε, Τίτυρε· καὶ τὸν ἐνόρχαν
  3. Τὸν Λιβυκὸν κνάκωνα φυλάσσεο, μή τυ κορύξῃ.
Quo enim pacto diceret:

τὸ καλὸν πεφιλημένετὸ καλὸν πεφιλημένε, verba hercle non translaticia, sed cuiusdam nativae dulcedinis?

Hoc igitur reliquit et cetera vertit non infestiviter, nisi quod caprum dixit, quem Theocritus ἐνόρχαν appellavit—

auctore enim M. Varrone is demum Latine caper dicitur, qui excastratus est: —

  1. Tityre, dum redeo, brevis est via, pasce capellas
  2. Et potum pastas age, Tityre, et inter agendum
  3. Occursare capro, cornu ferit ille, caveto.