Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
et scriptum et creditum est, folia olearum arborum brumali et solstitiali die converti et quae pars eorum fuerit inferior atque occultior, eam supra fieri atque exponi ad oculos et ad solem.
Quod nobis quoque semel atque iterum experiri volentibus ita esse visum est.
Sed de fidibus rarius dictu et mirabilius est; quam rem et alii docti viri et Suetonius etiam Tranquillus, in libro Ludicrae Historiae primo, satis compertam
esse satisque super ea constare adfirmat: nervias in fidibus brumali die alias digitis pelli, alias sonare.Necessum esse qui multa habeat multis indigere; deque ea re Favorini philosophi cum brevitate eleganti sententia.