Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Antisthenes Socraticus summum malum dicit; eius namque hoc verbum est: μανείην μᾶλλον ἢ ἡσθείην.
Speusippus vetusque omnis Academia voluptatem et dolorem duo mala esse dicunt opposita inter sese, bonum tamen esse quod utriusque medium foret.
Zeno censuit voluptatem esse indifferens, id est neutrum, neque bonum neque malum, quod ipse
Graeco vocabulo ἀδιάφορον appellavit.Critolaus Peripateticus et malum esse voluptatem ait et multa alia mala parere ex sese, iniurias, [*](incurias, Kronenberg.) desidias, obliviones, ignavias.