Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Item esse in montibus terrae Indiae homines caninis capitibus et latrantibus eosque vesci avium et ferarum venatibus; atque esse item alia aput ultimas orientis terras miracula homines,

qui monocoli appellentur, singulis cruribus saltatim currentes, vivacissimae pernicitatis; quosdam etiam esse nullis cervicibus, oculos in humeris habentes.

Iam vero hoc egreditur omnem modum admirationis, quod idem illi scriptores gentem esse aiunt aput extrema Indiae, corporibus hirtis et avium ritu , nullo cibatu vescentem, sed spiritu florum naribus hausto victitantem;

Pygmaeos quoque haut longe ab his nasci, quorum qui longissimi sint, non longiores esse quam pedes duo et quadrantem.

Haec atque alia istiusmodi plura legimus, sed cum ea scriberemus, tenuit nos non idoneae scripturae taedium, nihil ad ornandum iuvandumque usum vitae pertinentis.

Libitum tamen est in loco hoc miraculorum notare id etiam, quod Plinius Secundus, vir in temporibus aetatis suae ingenii dignitatisque gratia auctoritate magna praeditus, non audisse neque legisse, sed scire sese atque vidisse in libro Naturalis Historiae septimo scripsit.