Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
tamquam homines, non tamquam homini, et iussit dari pretium panis triginta dierum.
Tum nos aspiciens qui eum sectabamur, Musonius, inquit, aeruscanti cuipiam id genus et philosophum sese ostentanti dari iussit mille nummum, et cum plerique dicerent nebulonem esse hominem malum et malitiosum et nulla re bona dignum, tum Musonium subridentem dixisse aiunt: ἄξιος οὖν ἐστὶν ἀργυρίον.
Sed hoc potius, inquit, dolori mihi et aegritudini est, quod istiusmodi animalia spurca atque probra nomen usurpant et philosophi appellantur.
Maiores autem mei Athenienses nomina iuvenum
fortissimorum Harmodii et Aristogitonis, qui libertatis recuperandae gratia Hippiam tyrannum interficere adorsi erant, ne umquam servis indere liceret decreto publico sanxerunt, quoniam nefas ducerent nomina libertati patriae devota servili contagio pollui.Cur ergo nos patimur nomen philosophiae inlustrissimum in hominibus deterrimis ? Simili autem, inquit, exemplo ex contraria specie antiquos Romanorum audio praenomina patriciorum quorundam male de republica meritorum et ob causam capite damnatorum censuisse, ne cui eiusdem gentis patricio inderentur, ut vocabula quoque eorum defamata atque demortua cum ipsis viderentur.
Epistula Philippi regis ad Aristotelem philosophum super Alexandro recens nato.
PHILIPPUS, Amyntae filius, terrae Macedoniae rex, cuius virtute industriaque Macetae locupletissimo imperio aucti gentium potiri coeperant et cuius vim atque arma toti Graeciae cavenda metuendaque inclitae illae Demosthenis orationes contionesque vocificant—
is Philippus, cum in omni fere tempore negotiis belli victoriisque adfectus exercitusque esset, a liberali tamen Musa et a studiis humanitatis numquam afuit, quin lepide
comiterque pleraque et faceret et diceret.Feruntur adeo libri epistularum eius, munditiae et venustatis et prudentiae plenarum, velut sunt illae litterae quibus Aristoteli philosopho natum esse sibi Alexandrum nuntiavit.
Ea epistula, quoniam curae diligentiaeque in liberorum disciplinas hortamentum est, exscribenda visa est ad commonendos parentum animos.
Exponenda est igitur ad hanc ferme sententiam:
Philippus Aristoteli salutem dicit.
Filium mihi genitum scito. Quod equidem dis habeo gratiam, non proinde quia natus est, quam pro eo, quod nasci contigit temporibus vitae tuae. Spero enim fore ut eductus eruditusque a te, dignus existat et nobis et rerum nostrarum [*](nostrarum, Skutsch; istarum, MSS.; ipsarum, suggested by Hosius.) susceptione.
Ipsius autem Philippi verba haec sunt:
Φίλιππος Ἀριστοτέλει χαίρειν.
Ἴσθι μοι γεγονότα υἱόν. πολλὴν οὖν τοῖς θεοῖς ἔχω χάριν, οὐχ οὕτως ἐπὶ τῇ γενέσει τοῦ παιδός, ὡς ἐπὶ τῷ κατὰ τὴν σὴν ἡλικίαν αὐτὸν γεγονέναι· ἐλπίζω γάρ αὐτὸν ὑπὸ σοῦ τραφέντα καὶ παιδευθέντα ἄξιον ἔσεσθαι καὶ ἡμῶν καὶ τῆς τῶν πραγμάτων διαδοχῆς.
De barbararum gentium prodigiosis miraculis; deque diris et exitiosis effascinationibus; atque inibi de feminis repente versis in mares.
CUM e Graecia in Italiam rediremus et Brundisium iremus egressique e navi in terram in portu illo
inclito spatiaremur, quem Q. Ennius remotiore paulum, sed admodum scito vocabulo praepetem appellavit, fasces librorum venalium expositos vidimus.Atque ego avide statim pergo ad libros.
Erant autem isti omnes libri Graeci miraculorum fabularumque pleni, res inauditae, incredulae, scriptores veteres non parvae auctoritatis: Aristeas Proconnesius et Isigonus Nicaeensis et Ctesias et Onesicritus et Philostephanus et Hegesias;
ipsa autem volumina ex diutino situ squalebant et habitu aspectuque taetro erant.
Accessi tamen percontatusque pretium sum et, adductus mira atque insperata vilitate, libros plurimos aere pauco emo eosque omnis duabus proximis noctibus cursim transeo; atque in legendo carpsi exinde quaedam et notavi mirabilia et scriptoribus fere nostris intemptata eaque his commentariis aspersi, ut qui eos lectitarit ne rudis omnino et ἀνήκοος inter istiusmodi rerum auditiones reperiatur.
Erant igitur in illis libris scripta huiuscemodi: Scythas illos , qui sub ipsis septentrionibus aetatem agunt, corporibus hominum vesci eiusque victus alimento vitam ducere et ἀνθρωποφάγους nominari; item esse homines sub eadem regione caeli unum oculum in frontis medio habentes, qui appellantur Arimaspi, qua fuisse facie Cyclopas poetae ferunt; alios item esse homines
apud eandem caeli plagam singulariae velocitatis, vestigia pedum habentes retro porrecta, non, ut ceterorum hominum, prosum spectantia; [*](prosum spectantia, Hagen; prosprofium petet antispectancia, δ; prospectantia, γ.) praeterea traditum esse memoratumque in ultima quadam terra, quae Albania dicitur, gigni homines, qui in pueritia canescant et plus cernant oculis per noctem quam interdiu; item esse compertum et creditum, Sauromatas, qui ultra Borysthenen fluvium longe colunt, cibum capere semper diebus tertiis, medio abstinere.