Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

AD Herodem Atticum, consularem virum ingenioque amoeno et Graeca facundia celebrem,

adiit nobis praesentibus palliatus quispiam et crinitus barbaque prope ad pubem usque porrecta ac petit aes sibi dari εἰς ἄρτους.

Tum Herodes interrogat quisnam esset.

Atque ille, vultu sonituque vocis obiurgatorio, philosophum sese esse dicit et mirari quoque addit cur quaerendum putasset quod videret.

Video, inquit Herodes, barbam et pallium, philosophum nondum video.