Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Refert etiam plerasque sententias quas in declamandis controversiis lepide arguteque dictas putat.
Sicuti hanc quoque sententiam ponit ex huiuscemodi controversia: Vir fortis praemio quod optaverit donetur. Qui fortiter fecerat, petit alterius uxorem in matrimonium et accepit. Is deinde cuia uxor fuit fortiter fecit. Repetit eandem; contradicitur.
Eleganter, inquit, et probabiliter ex parte posterioris viri fortis, uxorem sibi reddi postulantis, hoc dictum est: Si placet lex, redde; si non placet, redde.
Fugit autem Plinium, sententiolam istam, quam putavit esse argutissimam, vitio non carere quod Graece ἀντιστρέφον dicitur. Et est vitium insidiosum et sub falsa laudis specie latens; nihil enim minus converti ex contrario id ipsum adversus eundem potest, atque ita a priore illo viro forte dici: Si placet lex, non reddo; si non placet, non reddo.
Tertiumne consul an tertio dici oporteat; et quonam modo Cn. Pompeius, cum in theatro, quod erat dedicaturus, honores suos scriberet, [*](inscriberet, NOII.) quaestionem ancipitem istius verbi de consilio Ciceronis vitaverit.
FAMILIARI meo cuipiam litteras Athenis Romam misi.
In his scriptum fuit me illi iam tertium scripsisse.