Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Is libros reliquit quos Studiosorum inscripsit, non medius fidius usquequaque aspernandos.
In his libris multa varie ad oblectandas eruditorum hominum aures ponit.
Refert etiam plerasque sententias quas in declamandis controversiis lepide arguteque dictas putat.
Sicuti hanc quoque sententiam ponit ex huiuscemodi controversia: Vir fortis praemio quod optaverit donetur. Qui fortiter fecerat, petit alterius uxorem in matrimonium et accepit. Is deinde cuia uxor fuit fortiter fecit. Repetit eandem; contradicitur.
Eleganter, inquit, et probabiliter ex parte posterioris viri fortis, uxorem sibi reddi postulantis, hoc dictum est: Si placet lex, redde; si non placet, redde.
Fugit autem Plinium, sententiolam istam, quam putavit esse argutissimam, vitio non carere quod Graece ἀντιστρέφον dicitur. Et est vitium insidiosum et sub falsa laudis specie latens; nihil enim minus converti ex contrario id ipsum adversus eundem potest, atque ita a priore illo viro forte dici: Si placet lex, non reddo; si non placet, non reddo.
Tertiumne consul an tertio dici oporteat; et quonam modo Cn. Pompeius, cum in theatro, quod erat dedicaturus, honores suos scriberet, [*](inscriberet, NOII.) quaestionem ancipitem istius verbi de consilio Ciceronis vitaverit.