Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Q. Ennius in XVI. Annali dies scripsit pro diei in hoc versu:
- Postremae longinqua dies quod fecerit aetas.
Ciceronem quoque adfirmat Caesellius in oratione, quam Pro P. Sestio fecit, dies scripsisse pro diei, quod ego inpensa opera conquisitis veteribus libris plusculis ita, ut Caesellius ait, scriptum inveni.
Verba sunt haec M. Tullii: Equites vero daturos illius dies poenas; quocirca factum hercle est, ut facile his credam, qui scripserunt, idiographum librum Vergilii se inspexisse, in quo ita scriptum est:
id est Libra diei somnique.
- Libra dies somnique pares ubi fecerit horas,
Sed sicut hoc in loco dies a Vergilio scriptum videtur, ita in illo versu non dubium est, quin dii scripserit pro diei:
quod inperitiores dei legunt, ab insolentia scilicet vocis istius abhorrentes.
- Munera laetitiamque dii,
Sic autem dies, dii a veteribus declinatum est, ut fames fami, pernicies pernicii, progenies progenii, luxuries luxurii, acies acii.
M. enim Cato in oratione, quam De Bello Carthaginiensi composuit, ita scripsit: Pueri atque mulieres extrudebantur fami causa.
Lucilius in XII.:
Sisenna in Historiarum libro VI.:
- Rugosum atque fami plenum.
Romanos inferendae pernicii causa venisse.
Pacuvius in Paulo:
- Patér supreme nóstrae progenií patris.
Cn. Matius in Iliadis XXI.:
- Altera pars acii vitassent fluminis undas.
Idem Matius in XXIII.:
- An maneat specii simulacrum in morte silentum.
C. Gracchus De Legibus Promulgatis: Ea luxurii causa aiunt institui;
et ibidem infra ita scriptum est: Non est ea luxuries, quae necessario parentur vitae causa,
per quod apparet eum ab eo quod est luxuries luxurii patrio casu dixisse.
M. quoque Tullius, in oratione qua Sextum Roscium defendit, pernicii scriptum reliquit. Verba haec sunt: Quorum nihil pernicii causa divino consilio, sed vi ipsa et magnitudine rerum factum putamus.
Aut facies ergo in casu patrio aut facii Quadrigarium scripsisse existimandum est; facie autem in nullo veteri libro scriptum repperi.
In casu autem dandi qui purissime locuti sunt non faciei, uti dicitur, sed facie dixerunt. Lucilius in Saturis:
Aetati [*](et aetati, L. Müller et annis, Bährens; tantis, ω.) accedit. Lucilius in libro septimo:
- primum (inquit) facie quod honestae et
- Qui te diligat, aetati facieque tuae se
- Fautorem ostendat, fore amicum polliceatur;
sunt tamen non pauci qui utrobique facii legant.