Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Dum se Gallus iterum eodem pacto constituere studet, Manlius iterum scuto scutum percutit atque de loco hominem iterum deiecit; eo pacto ei sub Gallicum gladium successit atque Hispanico pectus hausit; deinde continuo umerum dextrum eodem successu [*](successu, Damsté cf. successit above; conisu, Mommsen; concessu, ω; concussu,ς.) incidit neque recessit usquam, donec subvertit, ne Gallus impetum in ictu haberet.

Ubi eum evertit, caput praecidit, torquem detraxit eamque sanguinulentam sibi in collum inponit.

Quo ex facto ipse posterique eius Torquati sunt cognominati.

Ab hoc Tito Manlio, cuius hanc pugnam Quadrigarius descripsit, imperia et aspera et immitia

dicta sunt, quoniam postea bello adversum Latinos cum esset consul, filium suum securi percussit, qui speculatum ab eo missus, . . interdicto, hostem, a quo provocatus fuerat, occiderat.

Quod idem Quadrigarius huius facies patrio casu probe et Latine dixit; et quaedam alia adposita de similium vocabulorum declinationibus.

quod autem supra scriptum est in Q. Claudi verbis: Propter magnitudinem atque inmanitatem facies, id nos aliquot libris inspectis exploravimus atque ita esse, ut scriptum est, comperimus.

Sic enim pleraque aetas veterum declinavit: haec facies, huius facies, quod nunc propter rationem grammaticam faciei dicitur. Corruptos autem quosdam libros repperi, in quibus faciei scriptum est, illo quod ante scriptum erat oblitterato.