Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sed super eo qui nescit, frequens huius vocabuli usus est, infrequens autem est de eo quod nescitur.

Ignarus aeque utroqueversum dicitur, non tantum qui ignorat, set et qui ignoratur.

Plautus in Rudente:

  1. Quae ín locis nésciis néscia spé sumus.
Sallustius:

More humanae cupidinis ignara visendi. Vergilius:

  1. ignarum Laurens habet ora Mimanta.

Verba ex historia Claudi Quadrigari, quibus Manli Torquati, nobilis adulescentis, et hostis Galli provocantis pugnam depinxit.

TITUS MANLIUS summo loco natus adprimeque nobilis fuit.

Ei Manlio cognomentum factum est Torquatus.

Causam cognomenti fuisse accepimus torquis ex auro , quam ex hoste quem occiderat detractam induit.

Sed quis hostis et quid genus, quam formidandae vastitatis et quantum insolens provocator et cuimodi fuerit pugna decertatum, Q. Claudius primo Annalium purissime atque inlustrissime simplicique et incompta orationis antiquae suavitate descripsit.

Quem locum ex eo libro philosophus Favorinus cum legeret, non minoribus quati adficique animum suum motibus pulsibusque dicebat, quam si ipse coram depugnantes eos spectaret.

Verba Q. Claudi, quibus pugna ista depicta est, adscripsi:

Cum interim Gallus quidam nudus praeter scutum et gladios duos torque atque armillis decoratus processit, qui et viribus et magnitudine et adulescentia simulque virtute ceteris antistabat.