Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Minus autem difficile esse arbitrabantur, in istiusmodi re dicenda, verbis uti uno atque altero brevi tenuique eam signo demonstrantibus, sicut Homerus dixerit: παρθενίην ζώνην et λέκτροιο θεσμόν et ἔργα φιλοτήσια,

tot vero et tam evidentibus ac tamen non praetextatis, sed puris honestisque verbis venerandum

illud concubii pudici secretum neminem quemquam alium dixisse.

Sed Annaeus Cornutus, homo sane pleraque alia non indoctus neque inprudens, in secundo tamen librorum, quos De Figuris Sententiarum conposuit, egregiam totius istius verecundiae laudem insulsa nimis et odiosa scrutatione violavit.

Nam cum genus hoc figurae probasset et satis circumspecte factos esse versus dixisset, Membra tamen, inquit, paulo incautius nominavit.