Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
QUINTUS CLAUDIUS in undevicesimo Annali, cum oppidum a Metello proconsule oppugnari, contra ab oppidanis desuper e muris propugnari describeret, ita scripsit: Sagittarius cum funditore utrimque summo studio spargunt fortissime. Sed sagittam atque lapidem deorsum an sursum mittas, hoc interest; nam neutrum potest deorsum versum recte mitti, sed sursum utrumque optime. Quare milites Metelli sauciabantur multo minus et, quod maxime opus erat, a pinnis hostis defendebant facillime .
Percontabar ego Antonium rhetorem, cur hoc ita usu veniret quod Quadrigarius dixisset, ut contigui magis directioresque ictus fiant, si vel lapidem vel sagittam sursum versus iacias quam deorsum, cum proclivior faciliorque iactus sit ex supernis in infima quam ex infimis in superna.
Tum Iulianus, comprobato genere quaestionis, Quod de sagitta, inquit, et lapide dixit, hoc de omni fere missili telo dici potest.
Facilior autem iactus est, sicuti dixisti, si desuper iacias, si quid iacere tantum velis, non ferire.
Sed cum modus et impetus iactus temperandus derigendusque est, tum, si in prona iacias, moderatio atque ratio praecipitantia qualicumque ipsa et pondere cadentis teli corrumpitur.
At si in editiora mittas et ad percutiendum superne aliquid manum et oculos conlinies, quo motus a te datus tulerit, eo telum ibit quod ieceris.
Ad hanc ferme sententiam Iulianus super istis Q. Claudii verbis nobiscum sermocinatus est.