Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Sed Hyginus nimis hercle ineptus fuit, cum quid praepetes essent se scire ratus est, Vergilium
autem et Cn. Matium, doctum virum, ignorasse, qui in secundo Iliadis Victoriam volucrem praepetem appellavit in hoc versu:
- Dum dat vincendi praepes Victoria palmam.
Cur autem non Q. quoque Ennium reprehendit, qui in Annalibus non pennas Daedali, sed longe diversius:
- Brundisium (inquit) pulcro praecinctum praepete portu?
Set si vim potius naturamque verbi considerasset neque id solum quod augures dicerent inspexisset, veniam prorsus poetis daret similitudine ac translatione verborum, non significatione propria utentibus.
Nam quoniam non ipsae tantum aves quae prosperius praevolant, sed etiam loci quos capiunt, quod idonei felicesque sunt, praepetes appellantur, idcirco Daedali pennas praepetes dixit, quoniam ex locis in quibus periculum metuebat in loca tutiora pervenerat.