Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Non apte igitur usum verbo augurali existimavit in Daedali volatu, nihil ad augurum disciplinam pertinente.
Sed Hyginus nimis hercle ineptus fuit, cum quid praepetes essent se scire ratus est, Vergilium
autem et Cn. Matium, doctum virum, ignorasse, qui in secundo Iliadis Victoriam volucrem praepetem appellavit in hoc versu:
- Dum dat vincendi praepes Victoria palmam.
Cur autem non Q. quoque Ennium reprehendit, qui in Annalibus non pennas Daedali, sed longe diversius:
- Brundisium (inquit) pulcro praecinctum praepete portu?
Set si vim potius naturamque verbi considerasset neque id solum quod augures dicerent inspexisset, veniam prorsus poetis daret similitudine ac translatione verborum, non significatione propria utentibus.
Nam quoniam non ipsae tantum aves quae prosperius praevolant, sed etiam loci quos capiunt, quod idonei felicesque sunt, praepetes appellantur, idcirco Daedali pennas praepetes dixit, quoniam ex locis in quibus periculum metuebat in loca tutiora pervenerat.
Locos porro praepetes et augures appellant et Ennius in Annalium primo dixit:
- praepetibus sese pulcrisque locis dant.
Avibus autem praepetibus contrarias aves inferas appellari, Nigidius Figulus in libro primo Augurii Privati ita dicit: Discrepat dextra sinistrae, praepes inferae.
Ex quo est coniectare praepetes appellatas quae altius sublimiusque volitent,
cum differre a praepetibus Nigidius inferas dixerit.Adulescens ego Romae, cum etiamtum ad grammaticos itarem, audivi Apollinarem Sulpicium, quem inprimis sectabar, cum de iure augurio quaereretur et mentio praepetum avium facta esset, Erucio Claro praefecto urbi dicere, praepetes sibi videri esse alites, quas Homerus τανυπτέρυγας appellaverit, quoniam istas potissimum augures spectarent quae ingentibus alis patulae atque porrectae praevolarent. Atque ibi hos Homeri versus dixit:
- Τύνη δʼ οἰωνοῖσι τανυπτερύγεσσι κελεύεις
- Πείθεσθαι, τῶν οὔ τι μετατρέπομʼ οὐδʼ ἀλεγίζω.
De Acca Larentia et Gaia Taracia; deque origine sacerdotii Arvalium.
ACCAE Larentiae et Gaiae Taraciae, sive illa Fufetia est, nomina in antiquis annalibus celebria sunt. Earum alterae post mortem, Taraciae autem vivae, amplissimi honores a populo Romano habiti.
Et Taraciam quidem virginem Vestae fuisse lex Horatia testis est quae super ea ad populum lata. Qua lege ei plurimi honores fiunt, inter quos ius quoque testimonii dicendi tribuitur, testabilis que una omnium feminarum ut sit datur. Id verbum est legis ipsius Horatiae;
contrarium est in Duodecim
Tabulis scriptum: Inprobus intestabilisque esto.Praeterea si quadraginta annos nata sacerdotio abire ac nubere voluisset, ius ei potestasque exaugurandi atque nubendi facta est munificentiae et beneficii gratia, quod campum Tiberinum sive Martium populo condonasset.
Sed Acca Larentia corpus in vulgus dabat pecuniamque emeruerat ex eo quaestu uberem.
Ea testamento, ut in Antiatis Historia scriptum est, Romulum regem, ut quidam autem alii tradiderunt, populum Romanum bonis suis heredem fecit.
Ob id meritum a flamine Quirinali sacrificium ei publice fit et dies e nomine eius in fastos additus.
Sed Sabinus Masurius in primo Memorialium, secutus quosdam historiae scriptores, Accam Larentiam Romuli nutricem fuisse dicit. Ea, inquit, mulier ex duodecim filiis maribus unum morte amisit. In illius locum Romulus Accae sese filium dedit seque et ceteros eius filios fratres Arvales appellavit. Ex eo tempore collegium mansit fratrum Arvalium numero duodecim, cuius sacerdotii insigne est spicea corona et albae infulae.
Notata quaedam de rege Alexandro et de P. Scipione memoratu digna.