Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Adulescens ego Romae, cum etiamtum ad grammaticos itarem, audivi Apollinarem Sulpicium, quem inprimis sectabar, cum de iure augurio quaereretur et mentio praepetum avium facta esset, Erucio Claro praefecto urbi dicere, praepetes sibi videri esse alites, quas Homerus τανυπτέρυγας appellaverit, quoniam istas potissimum augures spectarent quae ingentibus alis patulae atque porrectae praevolarent. Atque ibi hos Homeri versus dixit:
- Τύνη δʼ οἰωνοῖσι τανυπτερύγεσσι κελεύεις
- Πείθεσθαι, τῶν οὔ τι μετατρέπομʼ οὐδʼ ἀλεγίζω.
De Acca Larentia et Gaia Taracia; deque origine sacerdotii Arvalium.