Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Adulescens ego Romae, cum etiamtum ad grammaticos itarem, audivi Apollinarem Sulpicium, quem inprimis sectabar, cum de iure augurio quaereretur et mentio praepetum avium facta esset, Erucio Claro praefecto urbi dicere, praepetes sibi videri esse alites, quas Homerus τανυπτέρυγας appellaverit, quoniam istas potissimum augures spectarent quae ingentibus alis patulae atque porrectae praevolarent. Atque ibi hos Homeri versus dixit:
- Τύνη δʼ οἰωνοῖσι τανυπτερύγεσσι κελεύεις
- Πείθεσθαι, τῶν οὔ τι μετατρέπομʼ οὐδʼ ἀλεγίζω.
De Acca Larentia et Gaia Taracia; deque origine sacerdotii Arvalium.
ACCAE Larentiae et Gaiae Taraciae, sive illa Fufetia est, nomina in antiquis annalibus celebria sunt. Earum alterae post mortem, Taraciae autem vivae, amplissimi honores a populo Romano habiti.
Et Taraciam quidem virginem Vestae fuisse lex Horatia testis est quae super ea ad populum lata. Qua lege ei plurimi honores fiunt, inter quos ius quoque testimonii dicendi tribuitur, testabilis que una omnium feminarum ut sit datur. Id verbum est legis ipsius Horatiae;
contrarium est in Duodecim
Tabulis scriptum: Inprobus intestabilisque esto.Praeterea si quadraginta annos nata sacerdotio abire ac nubere voluisset, ius ei potestasque exaugurandi atque nubendi facta est munificentiae et beneficii gratia, quod campum Tiberinum sive Martium populo condonasset.