Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
nam, si esset puricium, tum sane videretur dici quasi novicium.
Id etiam mirum fuit, quod novicium per augendi figuram dictum existimavit, cum sit novicium non quod magis novum sit, sed quod a novo dictum sit inclinatumque.
His igitur assentimus, qui putum esse dicunt a putando dictum et ob eam causam prima syllaba brevi pronuntiant, non longa, ut existimasse Alfenus videtur, qui a puro id esse factum scripsit.
Putare autem veteres dixerunt vacantia ex quaque re ac non necessaria aut etiam obstantia et aliena auferre et excidere, et quod esse utile ac sine vitio videretur relinquere.
Sic namque arbores et vites et sic rationes etiam putari dictum.