Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Tuditanus autem somno diu prohibitum atque ita vita privatum refert, idque ubi Romae cognitum est, nobilissimos Poenorum captivos liberis Reguli a senatu deditos et ab his in armario muricibus praefixo destitutos eademque insomnia cruciatos interisse.
Quod Alfenus iureconsultus in verbis veteribus interpretandis erravit.
ALFENUS iureconsultus, Servii Sulpicii discipulus rerumque antiquarum non incuriosus, in libro
Digestorum tricesimo et quarto, Coniectaneorum autem secundo: In foedere, inquit, quod inter populum Romanum et Carthaginienses factum est, scriptum invenitur ut Carthaginienses quotannis populo Romano darent certum pondus argenti puri puti, quaesitumque est quid esset purum putum. Respondi, inquit, ego putum esse valde purum, sicut novum novicium dicimus et proprium propicium, augere atque intendere volentes novi et proprii significationem.Hoc ubi legimus, mirabamur eandem adfinitatem visam esse Alfeno puri et puti, quae sit novicii et novi;
nam, si esset puricium, tum sane videretur dici quasi novicium.
Id etiam mirum fuit, quod novicium per augendi figuram dictum existimavit, cum sit novicium non quod magis novum sit, sed quod a novo dictum sit inclinatumque.
His igitur assentimus, qui putum esse dicunt a putando dictum et ob eam causam prima syllaba brevi pronuntiant, non longa, ut existimasse Alfenus videtur, qui a puro id esse factum scripsit.
Putare autem veteres dixerunt vacantia ex quaque re ac non necessaria aut etiam obstantia et aliena auferre et excidere, et quod esse utile ac sine vitio videretur relinquere.
Sic namque arbores et vites et sic rationes etiam putari dictum.
Verbum quoque ipsum puto, quod declarandae sententiae nostrae causa dicimus, non significat profecto aliud quam id agere nos in re dubia obscuraque, ut decisis amputatisque falsis opinionibus, quod
videatur esse verum et integrum et incorruptum retineamus.Argentum ergo in Carthaginiensi foedere putum dictum est quasi exputatum excoctumque omnique aliena materia carens omnibusque ex eo vitiis detractis emaculatum et candefactum.
Scriptum est autem purum putum, non in Carthaginiensi solum foedere, sed cum in multis aliis veterum libris, tum in Q. quoque Ennii tragoedia quae inscribitur Alexander, et in satira M. Varronis quae inscripta est Δὶς Παῖδες οἱ Γέροντες.
Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod praepetes Daedali pennas dixit; atque inibi quid sint aves praepetes et quid illae sint aves quas Nigidius inferas appellavit.
- DAEDALUS, ut fama est, fugiens Minoia regna,
- Praepetibus pennis ausus se credere caelo.
In his Vergilii versibus reprehendit Iulius Hyginus pennis praepetibus quasi inproprie et inscite dictum.
Nampraepetes, inquit, aves ab auguribus appellantur, quae aut opportune praevolant aut idoneas sedes capiunt.
Non apte igitur usum verbo augurali existimavit in Daedali volatu, nihil ad augurum disciplinam pertinente.
Sed Hyginus nimis hercle ineptus fuit, cum quid praepetes essent se scire ratus est, Vergilium
autem et Cn. Matium, doctum virum, ignorasse, qui in secundo Iliadis Victoriam volucrem praepetem appellavit in hoc versu:
- Dum dat vincendi praepes Victoria palmam.
Cur autem non Q. quoque Ennium reprehendit, qui in Annalibus non pennas Daedali, sed longe diversius:
- Brundisium (inquit) pulcro praecinctum praepete portu?
Set si vim potius naturamque verbi considerasset neque id solum quod augures dicerent inspexisset, veniam prorsus poetis daret similitudine ac translatione verborum, non significatione propria utentibus.