Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Huius deinde fere rei exemplo non hercle nimis alieno neque inlepido utitur. Sicut, inquit, lapidem cylindrum si per spatia terrae prona atque derupta iacias, causam [*](causam, Hosius (cf. ii. 17. 6); causa, ω.) quidem ei et initium
praecipitantiae feceris, [*](fueris, Hertz.) mox tamen ille praeceps volvitur, non quia tu id etiam [*](etiam, Hosius; iam, ω.) facis, sed quoniam ita sese modus eius et formae volubilitas habet; sic ordo et ratio et necessitas fati genera ipsa et principia causarum movet, impetus vero consiliorum mentiumque nostrarum actionesque ipsas voluntas cuiusque propria et animorum ingenia moderantur.Infert deinde verba haec, his quae dixi congruentia: Διὸ καὶ ὑπὸ τῶν Πυθαγορείων εἴρηται.
ὡς τῶν βλαβῶν ἑκάστοις παρʼ αὐτοῖς γινομένων καὶ καθʼ ὁρμὴν αὐτῶν ἁμαρτανόντων τε καὶ βλαπτομένων καὶ κατὰ τὴν αὐτῶν διάνοιαν καὶ θέσιν.
- Γνώσει δʼ ἀνθρώπους αὐθαίρετα πήματʼ ἔχοντας,
Propterea negat oportere ferri audirique homines aut nequam aut ignavos et nocentes et audaces, qui, cum in culpa et in maleficio revicti sunt, perfugiunt ad fati necessitatem, tamquam in aliquod fani asylum et, quae pessime fecerunt, ea non suae temeritati, sed fato esse attribuenda dicunt.
Primus autem hoc sapientissimus ille et antiquissimus poetarum dixit hisce versibus:
- Ὢ πόποι, οἷον δή νυ θεοὺς βροτοὶ αἰτιόωνται.
- Ἐξ ἡμέων γάρ φασι κάκʼ ἔμμεναι· οἱ δὲ καὶ αὐτοί
- Σφῇσιν ἀτασθαλίῃσιν ὑπὲρ μόρον ἄλγεʼ ἔχουσιν.