Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Deprecor hoc in loco vir bonus ita esse dictum putabat, ut plerumque a vulgo dicitur, quod significat valde precor et oro et supplico, in quo de praepositio ad augendum et cumulandum valet.

Quod si ita esset, frigidi sane versus forent.

Nunc enim contra omnino est; nam de praepositio, quoniam est anceps, in uno eodemque verbo duplicem vim [*](duplicem (or duum) vim, Hosius; dum, V; diversum, DZiatzko.) capit. Sic enim deprecor a Catullo dictum est, quasi detestor vel exsecror vel depello vel abominor;

contra autem valet, cum Cicero Pro P. Sulla ita dicit: Quam [*](quam, omitted by Cic.) multorum hic vitamst [*](est, Cic.; sit, V.) a Sulla deprecatus.