Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Item Pro Aulo Caecina consimiliter Cicero verbo isto utitur. Quid, inquit, huic [*](huic tu, Cic.) homini facias? Nonne concedas interdum ut excusatione summae stultitiae summae improbitatis odium deprecetur?

Item In Verrem actionis secundae primo:

Nunc vero quid faciat Hortensius? Avaritiaene crimina frugalitatis laudibus deprecetur? At hominem flagitiosissimum, libidinosissimum nequissimumque defendit. Sic igitur Catullus eadem se facere dicit quae Lesbiam, quod et malediceret ei palam respueretque et recusaret detestareturque assidue et tamen eam penitus deperiret.

Quis omnium primus libros publice praebuerit legendos; quantusque fuerit Athenis ante clades Persicas librorum in bibliothecis publicorum. [*](publicorum, MSS.; publicis, Hertz.)