Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quaerebantur autem non gravia nec reverenda, sed ἐνθυμημάτια quaedam lepida et minuta et florentem vino animum lacessentia, quale hoc ferme est subtilitatis ludicrae, quod dicam.
Quaesitum est quando moriens moreretur? cum iam in morte esset, an cum etiamtum in vita foret; et quando surgens surgeret? cum iam staret, an cum etiamtum sederet; et qui artem disceret, quando artifex fieret? cum iam esset, an cum etiamtum non esset.
Utrum enim horum dices, absurde atque ridicule dixeris, multoque absurdius videbitur, si aut utrumque esse dicas aut neutrum.
Sed ea omnia cum captiones esse quidam futtiles atque inanes dicerent, Nolite, inquit Taurus, haec quasi nugarum aliquem ludum aspernari.