Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

SERVIUS SULPICIUS iureconsultus, vir aetatis suae doctissimus, in libro De Sacris Detestandis secundo, qua ratione adductus testamentum verbum esse duplex scripserit, non reperio;

nam compositum esse dixit a mentis contestatione.

Quid igitur calciamentum, quid paludamentum, quid pavimentum, quid vestimentum, quid alia mille per huiuscemodi formam producta, etiamne ista omnia composita dicemus?

Obrepsisse autem videtur Servio, vel si quis est qui id prior dixit, falsa quidem, sed non abhorrens neque inconcinna quasi mentis quaedam in hoc vocabulo significatio, sicut C. quoque Trebatio eadem concinnitas obrepsit.