Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Nunc quod ad ilium attinet, Quirites, quoniam se ampliorem putat esse, si se mihi inimicum dictitarit, quem ego mihi neque amicum recipio neque inimicum respicio, in eum ego non sum plura dicturus. Nam cum indignissimum arbitror cui a viris bonis benedicatur, tum ne idoneum quidem cui a probis maledicatur. Nam si in eo tempore huiusmodi homunculum nomines, in quo punire non possis, maiore honore quam contumelia adficias.
Quod neque testamentum, sicuti Servius Sulpicius existimavit, neque sacellum. sicuti C. Trebatius, duplicia verba sunt, sed a testatione productum alterum, [*](alterum added by Hertz.) alterum a sacro imminutum.
SERVIUS SULPICIUS iureconsultus, vir aetatis suae doctissimus, in libro De Sacris Detestandis secundo, qua ratione adductus testamentum verbum esse duplex scripserit, non reperio;
nam compositum esse dixit a mentis contestatione.