Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Idem Chrysippus in eodem libro tractat consideratque dignumque esse id quaeri putat, εἰ αἱ τῶν ἀνθρώπων νόσοι κατὰ φύσιν γίνονται, id est, si [*](si added by J. Gronov, or by Otho.) natura ipsa rerum vel providentia, quae compagem hanc mundi et genus hominum fecit, morbos quoque et debilitates et aegritudines corporum, quas patiuntur homines, fecerit.

Existimat autem non fuisse hoc principale naturae consilium, ut faceret homines morbis obnoxios, numquam enim hoc convenisse naturae auctori parentique omnium rerum bonarum.

Sed cum multa, inquit, atque magna gigneret pareretque aptissima et utilissima, alia quoque simul adgnata sunt incommoda his ipsis quae faciebat cohaerentia; eaque non [*](neque, J. Gronov.) per naturam, sed per sequellas quasdam necessarias facta dicit, quod ipse appellat κατὰ παρακολούθησιν.

Sicut, inquit, cum corpora hominum natura fingeret, ratio subtilior et utilitas ipsa operis postulavit ut tenuissimis minutisque ossiculis caput compingeret.

Sed hanc utilitatem rei maiorem alia quaedam incommoditas extrinsecus consecuta est, ut fieret caput tenuiter munitum et ictibus offensionibusque parvis fragile.

Proinde morbi quoque et aegritudines partae sunt,

dum salus paritur.

Sicut hercle, inquit, dum virtus hominibus per consilium naturae gignitur, vitia ibidem per adfinitatem contraria[*](contraria, Skutsch; contrariam, MSS.) nata sunt.

Quo itidem modo et vim necessitatemque fati constituerit et esse tamen in nobis consilii iudiciique nostri arbitrium confirmaverit.

FATUM, quod εἱμαρμένην Graeci vocant, ad hanc ferme sententiam Chrysippus, Stoicae princeps philosophiae, definit: Fatum est, inquit, sempiterna quaedam et indeclinabilis series rerum et catena, volvens semetipsa sese et inplicans per aeternos consequentiae ordines, ex quibus apta nexaque est.