Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

QUIBUS non videtur mundus dei et hominum causa institutus neque res humanae providentia gubernari, gravi se argumento uti putant cum ita dicunt: Si esset providentia, nulla essent mala. Nihil enim minus aiunt providentiae congruere, quam in eo mundo quem propter homines fecisse dicatur tantam vim esse aerumnarum et malorum.

Adversus ea Chrysippus cum in libro Περὶ Προνοίας quarto dissereret, Nihil est prorsus istis, inquit, insubidius, qui opinantur bona esse potuisse,

si non essent ibidem mala. Nam cum bona malis contraria sint, utraque necessum est opposita inter sese et quasi mutuo adversoque fulta nisu consistere; nullum adeo contrarium est sine contrario altero.