Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Item Atta in Conciliatrice:
- Ursum sé memordisse aútumat.
Peposci quoque, non poposci, Valerius Antias libro Annalium XLV. scriptum reliquit: Denique Licinius tribunus plebi perduellionis ei diem dixit et comitiis diem a M. Marcio praetore peposcit. Pepugero aeque Atta in Aedilicia dicit:
- Sed sí pepugero, métuet.
Aelium quoque Tuberonem libro Ad C. Oppium scripto occecurrit dixisse, Probus adnotavit et haec eius verba apposuit: Si generalis species occecurrerit.
Idem Probus Valerium Antiatem libro Historiarum XXII. speponderant scripsisse annotavit verbaque eius haec posuit: Tiberius
Gracchus, qui quaestor C. Mancino in Hispania fuerat, et ceteri qui pacem speponderant.Ratio autem istarum dictionum haec esse videri potest: quoniam Graeci in quadam specie praeteriti temporis, quod παρακείμενον appellant, secundam verbi litteram in e plerumque vertunt, ut γράφω γέγραφα, ποιῶ πεποίηκα, λαλῶ λελάληκα, κρατῶ κεκράτηκα, λούω λέλουκα, sic igitur mordeo memordi, posco peposci,