Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Αὐτὸς δʼ περὶ Δικαιαρχίας εἶδον περὶ δικαιαρχίας παιδός[*](παιδός added by Scioppius.) —Ὑάκινθος ἐκαλεῖτο—πόθοις ἐπτοημένον δελφῖνα. Προσσαίνει τὴν φωνὴν αὐτοῦ τὴν ψυχὴν πτερούμενος ἐντὸς τάς τε ἀκάνθας ὑποστέλλων, μή τι τοῦ ποθουμένου χρωτὸς ἀμύξη φειδόμενος, ἱππηδόν τε [*](τεadded by Hertz.) περιβεβηκότα μέχρι διακοσίων ἀνῆγε σταδίων. ἐξεχεῖτο ἡ Ῥώμη καὶ πᾶσα Ἰταλία τῆς Ἀφροδίτης [*](ὑπʼ Ἀφροδίτης,Damsté.) ξυνορῶντες ἡνιοχούμενον ἰχθύν.
Ad hoc adicit rem non [*](non added in ς.) minus mirandam. Postea, inquit, idem ille puer δελφι-
νερώμενος morbo adfectus obit suum diem. At ille amans,ubi saepe ad litus solitum adnavit et puer, qui in primo vado adventum eius opperiri consueverat, nusquam fuit, desiderio tabuit exanimatusque est et in litore iacens inventus ab his qui rem cognoverant, in sui pueri sepulcro humatus est.
Peposci et memordi, pepugi et spepondi et cecurri plerosque veterum dixisse, non, uti postea receptum est dicere, per a aut per u litteram in prima syllaba positam, atque id eos Graecae rationis exemplo dixisse; praeterea notatum quod viri non indocti neque ignobiles a verbo descendo non descendi, sed descendidi dixerunt.