Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Is affatim, ut admodum, prima acuta, non media, pronuntiabat atque ita veteres locutos censebat.

Itaque se audiente Probum grammaticum hos versus in Plauti Cistellaria legisse dicit:

  1. Pótine tu homo fácinus facere strénuum?—Aliorum áffatim est.
  2. Qui faciant; sane égo me nolo fórtem perhiberi virum,
causamque esse huic accentui dicebat,

quod affatim non essent duae partes orationis, sed utraque pars in unam vocem coaluisset, sicuti in eo quoque quod exadversum dicimus secundam syllabam debere acui existimabat, quoniam una, non duae essent partes orationis; atque ita oportere apud Terentium legi dicebat in his versibus:

  1. In quo haéc discebat lúdo, exadversúm loco [*](ilico and ei loco, codd. Ter.)
  2. Tostrina erat quaedam.

Addebat etiam quod ad praeverbium tum ferme acueretur, cum significaret ἐπίτασιν, quam intentionem nos dicimus, sicut adfabre et admodum et adprobe dicuntur.