Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Idem Livius in Odyssia dicit, quasi admodum; parcentes, inquit, praemodum, quod significat supra modum, dictumque est quasi praeter modum; in quo scilicet prima syllaba acui debebit.
Res ultra fidem tradita super amatore delphino et puero amato.
venerios esse et amasios non modo historiae veteres, sed recentes quoque memoriae declarant.
Nam et sub Caesare Augusto [*](Caesare Augusto, Hosius; Cesaribus (Cesaris, P) ω; Caesaris Augusti imperio, Hertz.) in Puteolano mari, ut Apion scriptum reliquit, et aliquot saeculis ante apud Naupactum, ut Theophrastus tradidit, amatores flagrantissimi delphinorum cogniti compertique sunt.