Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Est autem alia rationis opinio cur dici solitum sit captivos sub corona , quod milites custodiae causa captivorum venalium greges circumstarent eaque circumstatio militum corona appellata sit.
Sed id magis verum esse quod supra dixi, M. Cato in libro quem composuit De Re docet.
Verba sunt haec Catonis: Ut populus sua opera potius ob rem bene gestam coronatus supplicatum eat quam re male gesta coronatus veniat.
Historia de Polo histrione memoratu digna.
HISTRIO in terra Graecia fuit fama celebri, qui gestus et vocis claritudine et venustate ceteris antistabat;
nomen fuisse aiunt Polum, tragoedias poetarum nobilium scite atque asseverate actitavit.
Is Polus unice amatum filium morte amisit.
Eum luctum quoniam satis visus est eluxisse, rediit ad quaestum artis.
In eo tempore Athenis Electram Sophoclis acturus, gestare urnam quasi cum Oresti ossibus debebat.