Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quid Tiro Tullius, Ciceronis libertus, reprehenderit in M. Catonis oratione quam pro Rodiensibus in senatu dixit; et quid ad ea, quae reprehenderat, responderimus.

CIVITAS Rodiensis et insulae opportunitate et operum nobilitatibus et navigandi sollertia navalibusque victoriis celebrata est.

Ea civitas, cum amica atque socia populi Romani foret, Persa tamen, Philippi filio, Macedonum rege, cum quo bellum populo Romano fuit, amico usa est, conixique sunt Rodienses legationibus Romam saepe missis id bellum inter eos componere.

Sed, ubi ista pacificatio perpetrari nequivit, verba a plerisque Rodiensibus in contionibus eorum ad populum facta sunt, ut, si pax non fieret, Rodienses regem adversus populum Romanum adiutarent.

Sed nullum super ea re publicum decretum factum est.

At ubi Perses victus captusque est, Rodienses pertimuere ob ea quae conpluriens in coetibus populi acta dictaque erant, legatosque Romam miserunt, qui temeritatem quorundam popularium suorum deprecarentur et fidem consiliumque publicum expurgarent.