Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sed profecto plus ausus est quam ut tolerari ignoscique possit.

Namque epistulam conscripsit ad Q. Axium, familiarem patroni sui, confidenter nimis et calide, in qua sibimet visus est orationem istam Pro Rodiensibus acri subtilique iudicio percensuisse.

Ex ea epistula lubitum forte nobis est reprehensiones eius quasdam attingere, maiore scilicet venia reprehensuri Tironem, cum ille reprehenderit Catonem.

Culpavit autem primum hoc, quod Cato inerudite et ἀναγώγως, ut ipse ait, principio nimis insolenti nimisque acri et obiurgatorio usus sit, cum vereri sese ostendit ne patres, gaudio atque laetitia

rerum prospere gestarum de statu mentis suae deturbati, non satis consiperent neque ad recte intellegendum consulendumque essent idonei.