Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Tiro autem Tullius, M. Ciceronis libertus, sane quidem fuit ingenio homo eleganti hautquaquam rerum litterarumque veterum indoctus, eoque ab ineunte aetate liberaliter institute adminiculatore et quasi administro in studiis litterarum Cicero usus est.

Sed profecto plus ausus est quam ut tolerari ignoscique possit.

Namque epistulam conscripsit ad Q. Axium, familiarem patroni sui, confidenter nimis et calide, in qua sibimet visus est orationem istam Pro Rodiensibus acri subtilique iudicio percensuisse.

Ex ea epistula lubitum forte nobis est reprehensiones eius quasdam attingere, maiore scilicet venia reprehensuri Tironem, cum ille reprehenderit Catonem.

Culpavit autem primum hoc, quod Cato inerudite et ἀναγώγως, ut ipse ait, principio nimis insolenti nimisque acri et obiurgatorio usus sit, cum vereri sese ostendit ne patres, gaudio atque laetitia

rerum prospere gestarum de statu mentis suae deturbati, non satis consiperent neque ad recte intellegendum consulendumque essent idonei.

In principiis autem, inquit, patroni, qui pro reis dicunt, conciliare sibi et complacare iudices debent sensusque eorum expectatione causae suspensos rigentesque honorificis verecundisque sententiis commulcere, non iniuriis atque imperiosis minationibus confutare.

Ipsum deinde principium apposuit, cuius verba haec sunt: Scio solere plerisque hominibus rebus [*](in rebus, Gell. xiii. 25. 14.) secundis atque prolixis atque prosperis [*](Damnsté regards atque prosperis as a gloss.) animum excellere atque superbiam atque ferociam augescere atque crescere. Quo mihi nunc magnae curae est, quod haec res tam secunde processit, ne quid in consulendo advorsi eveniat, quod nostras secundas res confutet, neve haec laetitia nimis luxuriose eveniat. Advorsae res edomant et docent quid opus siet facto, secundae res laetitia transvorsum trudere solent a recte consulendo atque intellegendo. Quo maiore opere dico suadeoque uti haec res aliquot dies proferatur, dum ex tanto gaudio in potestatem nostram redeamus.

Quae deinde Cato iuxta dicit, ea, inquit, confessionem faciunt, non defensionem, neque propulsationem translationemve criminis habent, sed cum pluribus aliis communicationem, quod scilicet nihili [*](nihili, suggested by Hosius; nihil, ω.) ad purgandum est. Atque etiam, inquit, insuper profitetur Rodienses, qui accusabantur quod adversus populum Romanum regi magis

cupierint faverintque, id eos cupisse atque favisse utilitatis suae gratia, ne Romani Perse quoque rege victo ad superbiam ferociamque et inmodicum modum insolescerent.